- NITRUM
- NITRUMmulti usus in lotionlbus Veterum. Unde Nitrum et lumentum, in re balneari, saepe iunctim legere est, ut apud Cicer. l. 8. Ep. 14. ad Famil. Cyprian. Ep. 76. Neque enim sic m Sacramento salutari delictorum contagia, ut in lavacro carnali, et saecularis sordes cutis et corporis abluuntur, ut afronitris et coeteris quoque lumentis et soliô et piscinâ opus sit. Ubi perperam hodierni Codices, et coeteris quoque adiumentis. Veteres libri ibi habent, iumentis, und lumentis fecit Salmas. Vetus Iuvenalis Interpres, ad illud, Sat. 5. v. 511.—— Et gravis est rationibus ——In lumentis, inquit, et balnearia pecun am erogando, quod prave mutant etiam cruditi Viri. Lumentum enim lomentum est, τὸ σμῆγμα, τὸ νίτρωμα. Sic νίτρωμα κεφαλῆς idem quod ἀπόπλυμα, quô nomine in Glossis porrigo indigitatur: cum enim pectitur caput ac destringitur, squamulae illae a cute resolvuntur ac occidunt. Serenus Sammonicus,Cum caput immensâ pexum porrigine ningit, etc.Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Est autem Nitri natura, non multum a sale distans: opitmum que ac copiosissimum in Chytis Macedoniae, quod vocant chalastricum, candidum, purumque, proximum sali. Lacus est nitrosus, exiliente e medio dulci fonticulo. Ibi fit nitrum circa Canis ortum novenis diebus, totidemque cessat, ac rursus innatat et deinde cessat --- In Aegypto autem conficitur multo abundantius, sed deterius. Nam fuscum lapidosumque est. Fit pene ebdem modô, quô sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autem nitrariis. --- Ipsum autem conditum in acervis durat --- In nitor optimum, quod tenuissimum, et ideo spuma melior. Ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes --- Nitrariae egregiae Aegyptiis --- circa Naurcratim et memphim, sed circa hanc deteriores. Nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt tumuli ea de causa saxel. Faciunt ex his vasa --- Aphronitrum --- optimum putant Lydium, probatio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore vero purpureô. Hoc in pastillis affertur. Aegyptium in vasis picatis, ne liquescat etc. Plinius l. 31. c. 10. Alia vocis notio est, apud Martialem l. 9. Epigr. 60. v. 13.Et turbata brevi questus crystallina nitro:Uti legit Gruterus ex Palat. Hîc enim crystalli vitium denotar, quod salem vocat Plin. vitium nempe sali simile. Quod vitium et in aliis gemmis hôc eôdem nomine appellabatur. Salem porro etiam nitrum, Graecos ἁλόνιτρον vocâsse, notum. Vide Salmas. ad Solin. p. 204. Nili inundationem nitrositati aquarum eius attribur a nonnullis, diximus retro, in voce Nilus: de Nitri vero, in vitro conficiendo usu, vide infra voce Vitrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.